- CREPUSCULUM
- CREPUSCULUMa crepus, et hoc a Graeco κνέφας, caligo, indigitatur Papinio Statio, l. 10. Theb. v. 115. ubi de Somni aula,------ ------ tenuis qui circuit aulamInvalidusque nitor:Ubi reponit Barthius,Nox humilisque nitor -----Ut dicat mixtam noctem et lucem, quo fiat Crepusculum. Ovid. l. 11. Met. v. 595.------ ------ nebulae caligine mistaeExhalantur humô, dubiaeque crepuscula lucis.Duplex autem illud, uti videbimus infra, ubi de Die. Vide quoque voce Inter. Τὴν πρώτην ἀμφιλύκην, primum crepusculum, cuius colore nihil in Orbe pulchrius, quô pactô repraesentâriut Aegyptii, vide infra Lotos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.